- ARRIUS
- I.ARRIUSAntoninus, bis Consul: avus maternus Antonini Pii Imperat. apud Iul. Capitolin. in Imp. huius Vita c. 1. inter suffectos Consules nominatur Cassiodoro, in ultimo Domitiani anno. De eo sic Victor, in Epitome c. 24. Nerva, cum in Curiam a Senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus, vir acer eique amicissimus, conditionem imper antium prudenter exprimens, amplexil, eum, gratulari se ait Senatui et populo provinciisque: ipsi autem nequaquam: cui satius fuerat malos Principes eludere, quam tanti onerir vim sustinentem, non molestiis modo et periculis subici, sed fame etiam inimicorum pariter et amicorum: qui cum semereri omnia praesumunt, si quiequam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Et hoc est quod Capitolinus loc. cit. subiungit. Qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset. Proconsul Asiae fuit, eque ea provincia ingentem integritatis et prudentiae famam reportavit; Plin. l. 4. Ep. 3. ad ipsum, Quod semel atque iterum Consul fuisti, similis antiquis, quod Proconsul Asiae, qualis ante te, qualis post te vix unus aut alter (non sinit enim me verecundia tua dicere, qualis nemo) quod sanctitate, quod auctoritate, aetate quoque princeps civitatis, est quidem vener abile ac pulchrum: ego tamen te vel magis in remissionibus miror etc. Nepotem adoptavit, eumque nomine fuô appellavit, qui postmodum Imperator Antomni Pii nomine inclatuit: Hic itidem Asiae Proconsul, solus in suo Consulatu Avum vicisse, dicitur eidem Capitolino. c. 3. Sed et tertius fuit Arrius Antoninus, Asiae quoque Proconsul, vir longe clarissimus, qui, Principe Commodô occisus, scelere Cleandri, tantam invidiam Imperatorl apud vulgus et omnes bonos concitavit, ut, eam ferre Commodus cum non poslet, Cleandrum plebi ad poenam donaverit, apud Lamprid. in Commod. c. 7. Et hic videtur esse, de quo Tertullian. ad Scapul. Arrius Antoninus in Asia cum per sequeretur instanter, omnes civitatis illius Christiani ante tribunalia eius se manu factâ obtulerunt: cum ille,paucis duci iussis, ait, Θ῏ δειλοὶ εἰ ςθέλετε ὐποςθνήσκειν κρήμνους ἢ βρόχους ἔχετε, O miseri, si mori omnino sedet, praecipitia et laqueos habetis, etc. Casaubon. ibid.II.ARRIUSCiceronis familiaris, cuius epulum latissimum commemorat in Vatinium Horat. l. 2. Sermonum. Sat. 3. v. 86.---- Atque epulum Arbitrio Arrî.III.ARRIUSPhilosophus Alexandrinus, qui Augosto Alexandriam venienti, post victoriam Actiacam, se obtulit, tantoque in honore fuit apud eum, ut Augustus ipse palam sit faslus. Alexandrinos tribus de causis a se conservatos esse, ob Alexandri memoriam, ob urbis pulchritudinem et propter Arrium Philosophum. Plut.IV.ARRIUSPresbytet Alexandrinus, haeresiarcha, Arrianae sectae auctor, uti sctibit Ruffin. l. 10. Hanc sub Petro et Achilla fovit, sub Alexandro vero exclusit, cui forte hic nimis curlosâ de S. Trinitate dissertatione, occasionem aliquam praebuetat. Haereseos manifestus excommunicatur, sed Episcoporum non paucos variis artificii in partes suas pertraxit, inter quos Eusebius, Episcopus Nicomediae, in gratiâ Constantini M. validus. Qui Arium frustra literis primo, dein per Eoiscopum Osium, monitum tandem A. C. 325. Conciliô Nicenô cuius Imperator ipse Praeses fuit, damnavit, eius deliriis reiectis, ipsô cum asleclis in exilium deportatô, scriptisque combustis. Mox vero a Presbytero Ariano persuasus, Arium revocavit, confessione eius, quam subdole concinnaverat, admissâ. Hic vero. pulsô Athanasiô, cum iam recipiendus eslet in Ecclesiam Constantinop. obiit eô mortis genere, de quo paulo post. Contra huc Augustinus et alii sripserunt. Hic, dum suam haeresin, quâ filium ab aererna Patris substantiâ conabatur abducere, passim disseminâsset, acriusque serperet. et enudo vires acquireret ipsa contagio, suae tandem impietatis poenas luit. Etenim dum Constantmopoli secessum peteret, ventris exonerandi causâ, fluentibus foras intestinis, miseram evomuit animam, eius postea iudicium experturus, de quo perperam senserat. A. C. 336. Vide Suidam, in Α᾿ρειανοί. Et Ecclesiasticae Historiae scriptores, Epiphan. haer. 68. et 69. Athanas. Athanas. Orat. 1. ad Serap. Socr. l. 1. Sozom. l. 1. et 2. Thodoret. l. 1. Ruffin. l. 1. etc. Vide Arriani, etiam. Aliis Arius dicitur, Α῎ρειος, autem Graece sonat Martialis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.